- AEGAEUM Mare
- AEGAEUM Marevulgo Archipelago, Turcis Acdenix, teste Leunclaviô, i. e. Mare album, ut opponitur Ponto Euxino, quam Garadenix appellant, i. e. Mare nigrum, pars maris Mediterranei, Europam ab Asia dividens, in quo insulae plurimae Cyclades sunt, et Sporades. Dionysius, v. 133.Ο᾿ν γάρ τις κείνῳ εναλίγκια κύματ᾿ ὀφέλλει,Υ῾ψόθι μορμύρων ἕτερος πόρος Α᾿μφιτρίτης.Mare Aegaeum intelligit, quod vastum gurgitem habere supra dixit. Artemidorus in Oneirocriticis, l. 2. c. 12. Καὶ τὸ φοβερώτατον πέλαγος Αἰαῖον λέγεται. Vide ad locum istum Nicolaum Rigaltium. Nomen quod attinet, ab Aegis insula, prope Euboeam, Neptuno sacrâ dici asserit Appollonii Scholiastes l. 1. Et Conon ibidem ab Aegaea Carystiâ, i. e. a Carysto Euboeae, quae et Aegaea dicebatur. Et Strabo l. 8. ab Aegis eiusdem Euboeae, oppido. Tamen idem l. 13. ab Aegâ Aeolidis promontorio deducit. Plin. l. 4. c. 11. ab Aege scopulo inter Tenedum et Chium; et Festus vel a crebris insulis, quae procul aspicientibus videantur species αἰγῶν h. e. caprarum, vel ab Aegeâ Amazonum reginâ, quae ibi perierit, vel ab Aegeo Thesei patre, qui in Aegaeum se dederit praecipitem, de quo longam fabulam texit Suidas, nisi fallor, ex Nicocrate, quem refellit Apollonii Scholiastes. Ubi rursus alii ad Aegaeum referunt Neptuni nomen in Pherecyde, alii ad Aegeonem, de quo supra. Alii denique sic appellatum volunt ἀπὸ τῆς Περκαῃίας αἰγὸς, a Percania capra, quod non capio. An legendum Ω᾿λεῃίας, vel Οὐρανίας, ut significetur capra caelestis?- - - - - Oleniae sidus pluviale capellae,Uti vocatur a poeta Ovid. l. 5. in Fastis quâ exoriente, ut ait Suidas in Α᾿ιγες, venti vehementius spirant. Horat. l. 3. Carm. Od. 1.Nec saevus Arcturi cadentisImpetus, aut orientis Haedi.Ovid. tamen, Met. l. 14. Fab. 17. occidentibus Haedis tempestatem, et maris commotionem tribuit,Saevior illa fretô surgente cadentibus Haedis.Unde ἐπαιγίζειν, flare in modum turbinis et Aegaeum Pelagus dicitur, quod maxime terribile est Ita Suidas. At Isacius in Lycophronem a terrestri capra deducit, quia hoc mare δίκην αἰγὸς κυματοῦται, caprae ad instar agitatur. Sed his relictis, iam conabimur aliquid afferre vero propius. Hebraeum az, i. e. validum, durum, asperum, quandoque maris est epitheton, ut Esai. c. 43. v. 16. Sic dixit Dominus, qui dat in mari viam, et in aquis asperis semitam. et Nehemiae c. 9. v. 11. Et mare divisisti coram iis, et per medium mare siccô pede transiverunt, et persecutores eorum proiecisti in profunda tamquam lapidem, in aquas asperas, utrobique agitur de mari Rubro, quod absorpsit Aegyptios, et Ebraeis fuit pervium, cuius aquae merito appellantur asperae, cum παραλίαν habeat τραχεῖαν, δυςπαράπλευςον, δύσορμον, ἀπρόσιτον, καὶ κατα πάντα φοβερὰν, asperam, navigatu difficilem, importuosam, inaccessam, atque omnino terribilem. Ita de eo Agatharchides, Strabo; Diodorus, et Arrianus. Nec in Aegaeo clementior est navigatio. Constantinus Porphyrogenneta Themate 17. Τὸ δὲ Αἰγαῖον πέλαγος βαρύπλουν ἐςὶ καὶ δωςπέρατον, καὶ κύματα μακρὰ, καὶ ὄρεσιν ἐοικότα ανεγεῖρον τοῖς πλέουσι. Val. Flaac. l. 1. v. 629.- - - - Quantô fremitu se sustulit Aegon!Sic enim invenies et Aegaeona pro Aegaeo usurpatum. Stat. l. 5. Theb.- - - - Delove sonatiPeior, et innumeris quas spumifer assilit Aegon.Apud eundem eodem librô,Diis pelagi ventisque et Cycladas Aegaeoni.Hesych. Αἰγαίων, τὸ περὶ τας ῾κνκλάδας πέλαγος. Heraclides Sinopensis Anthol. l. 3. c. 22.- - - - Αἰγαίου τ᾿ οἶδμα κακον` πελάγους.Hinc τὸν Αἰγαῖον πλεῖν de iis dicitur, qui in summo discrimine versantur. Erasmus hoc adagium citat ex Aeliani epistolis. Est et aliudnon dissimile ex Luciano de Sectis, ἐπὶ ῥιπὸς τὸν Α᾿ιγαῖον διαπλεῦσαι, virgultô (i. e. virgulteâ scaphâ) Aegaeum transmittere. In eos qui rem supra modum arduam levi operâ conficere tentant; quibus tertium addi queat, ex Cicer. l. 3. de Legg. Excitabat fluctus in simpulo Gratidius, quos post filius eius Marius in Aegaeo excitavit mari. Itaque tam Aegaeum quam Rubrum mare habet aquas asperas; unde dici potuit a Phoenicibus mare az, i. e. inclemens, et asperum; Quod cur Aegaeum veteres reddiderint, statim patebit. Apud Ebraeos az, asperum et ez capra, non modo coniugata, sed et iisdem scribuntur literis, et solum punctis differunt diversiatem facientibus; Nempe ut hircus Graece τράγος dicitur παρὰ τὸ τραχὺ δέρμα ἔχειν, ut Grammatici observant; ita Ebraice ez, capra nominata est ab asperitate pilorum, quorum usus in ciciliis, veste omnium asperrimâ. Inde factum ut mare az, αἰγαῖον, diceretur, tamquam a capra sumptô nomine. Idque eo libentius, quod ab αἲξ capra Graece, unde αἰγαῖον, alludit ad Ebraeum ez, et videtur ex eo natum, quod iam alii observârunt. Vide Steph. in Α῎ζωτος. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.